- PUBLIUS Proconsul
- PUBLIUS Proconsulmemoratur Constantino, l. 1. de Themat. et Inscr. cuiusdam monumenti Smyrnae, quae sic habuit, Πούβλιος ἀνθύπατος ἄρχων Ι᾿ωνίας, Φρυγίας, Αἰολίδος, Μηονίας, Λυδίας, Ε῾λλησπόντου, Μυσίας, Βιθυνίας, Ταρσίας, Γαλατίας, Μαριανδυιῶν, Πόντου, Παφλαγονίας, Καππαδοκίας μικρᾶς, καὶ μεγάλης, Ι᾿σαυρίας τε καὶ Λυκαονίας, καὶ μέχοι τȏυ ὀρέων τοῦ Ταύρον καὶ τῆς μικρᾶς Α᾿ρμενίας. Quas omnes provincias τῆς Α᾿νατολῆς nomine dictas, et ab uno Rectore Proconsule olim administratas fuisse, hinc colligit Auctor. Sed numquam tot provinciassimul rexit Asiae Proconsul, nec Publius hic Α᾿νθύπατος seu Proconsul appellatur omnium suprascriptarum provinciarum, quod tamen oportuit, siquidem eas omnes Proconsulis nomine obtinuisset. Praeterea, si provinciae hae universae Asiae Proconsula tum constituissent et Asiam eam particularem, quae Proconsuli suberat, satis fuisset dici, Publius Proconsul Asiae. Nec enim Proconsules in titulo suae dignitatis signando nominatim recensebant, quot regiones sub se haberent. Cum igitur in scribatur iste Publius, Α᾿νθύπατος ἄρχων Ι᾿ωνίας, Φρυγίας etc. non Proconsulis nomine et officiô provincias eas omnes, quae ibinominantur, administravit, sed illud indicatur, Prokconsulem illum fuisse et variis administrationibus eas regiones obtinuisse. Utut sit, extraordinaria illa potestas fuerit oportet, et a Proconsulatu diversa, quae Α᾿ρχὴν habuit tam late diffusam, Salmas. ad Solin. p. 803.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.